Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Chronicles 1

1:1 Adam Seth Enos 1:2 Cainan Malelehel Iared 1:3 Enoch Matusale Lamech 1:4 Noe Sem Ham et Iafeth 1:5 filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras 1:6 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 1:7 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 1:8 filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan 1:9 filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan 1:10 Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra 1:11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim 1:12 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 1:13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth 1:14 Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum 1:15 Evheumque et Aruceum et Asineum 1:16 Aradium quoque et Samareum et Ematheum 1:17 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch 1:18 Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber 1:19 porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan 1:20 Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare 1:21 Aduram quoque et Uzal et Decla 1:22 Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon 1:23 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 1:24 Sem Arfaxad Sale 1:25 Heber Phaleg Raau 1:26 Serug Nahor Thare 1:27 Abram iste est Abraham
1:28 filii autem Abraham Isaac et Ismahel 1:29 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam 1:30 Masma et Duma Massa Adad et Thema 1:31 Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis 1:32 filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan 1:33 filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae 1:34 generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel 1:35 filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core 1:36 filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech 1:37 filii Rauhel Naath Zara Samma Maza 1:38 filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan 1:39 filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna 1:40 filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison 1:41 filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan 1:42 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran 1:43 isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba 1:44 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 1:45 cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum 1:46 obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith 1:47 cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca 1:48 sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est 1:49 mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor 1:50 sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab 1:51 Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth 1:52 dux Oolibama dux Hela dux Phinon 1:53 dux Cenez dux Theman dux Mabsar 1:54 dux Magdihel dux Iram hii duces Edom


Latin Vulgate - Public Domain