Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Chronicles 23

23:1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel 23:2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas 23:3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum 23:4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia 23:5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum 23:6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari 23:7 Gersom Leedan et Semei 23:8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres 23:9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan 23:10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor 23:11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt 23:12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor 23:13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum 23:14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi 23:15 filii Mosi Gersom et Eliezer 23:16 filii Gersom Subuhel primus 23:17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis 23:18 filii Isaar Salumith primus 23:19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 23:20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus 23:21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis 23:22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum 23:23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
23:24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra 23:25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum 23:26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum 23:27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra 23:28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini 23:29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram 23:30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam 23:31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino 23:32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini


Latin Vulgate - Public Domain