Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Chronicles 3

3:1 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide 3:2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith 3:3 quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua 3:4 sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem 3:5 porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel 3:6 Iebaar quoque et Elisama 3:7 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie 3:8 necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem 3:9 omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar
3:10 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat 3:11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas 3:12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham 3:13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 3:14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae 3:15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum 3:16 de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias 3:17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel 3:18 Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia 3:19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum 3:20 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque 3:21 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia 3:22 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero 3:23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres 3:24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem


Latin Vulgate - Public Domain