Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Corinthians 11

11:1 imitatores mei estote sicut et ego Christi 11:2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis 11:3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 11:4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum 11:5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 11:6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum 11:7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 11:8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 11:9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 11:10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 11:11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 11:12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo 11:13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum 11:14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 11:15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 11:16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
11:17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis 11:18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 11:19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis 11:20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 11:21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 11:22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
11:23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 11:24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 11:25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 11:26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 11:27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 11:28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 11:29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus 11:30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 11:31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 11:32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur 11:33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 11:34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam


Latin Vulgate - Public Domain