Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Corinthians 12

12:1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres 12:2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 12:3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 12:4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus 12:5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus 12:6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 12:7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 12:8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 12:9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 12:10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 12:11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12:12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 12:13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 12:14 nam et corpus non est unum membrum sed multa 12:15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 12:16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 12:17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 12:18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 12:19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus 12:20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 12:21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii 12:22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt 12:23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent 12:24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem 12:25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 12:26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
12:27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro 12:28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 12:29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores 12:30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur 12:31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro


Latin Vulgate - Public Domain