Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Corinthians 13

13:1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens 13:2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 13:3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
13:4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 13:5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 13:6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati 13:7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
13:8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur 13:9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 13:10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 13:11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli 13:12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 13:13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas


Latin Vulgate - Public Domain