Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Corinthians 4

4:1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei 4:2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur 4:3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico 4:4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est 4:5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo 4:6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
4:7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis 4:8 iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus 4:9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus 4:10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles 4:11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 4:12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus 4:13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
4:14 non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo 4:15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui 4:16 rogo ergo vos imitatores mei estote
4:17 ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo 4:18 tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam 4:19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem 4:20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute 4:21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis


Latin Vulgate - Public Domain