Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Samuel 8

8:1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel 8:2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee 8:3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium
8:4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha 8:5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes 8:6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum 8:7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos 8:8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi 8:9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos 8:10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem 8:11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum 8:12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum 8:13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas 8:14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis 8:15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis 8:16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo 8:17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi 8:18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa 8:19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos 8:20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis 8:21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini 8:22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam


Latin Vulgate - Public Domain