Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Timothy 5

5:1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres 5:2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
5:3 viduas honora quae vere viduae sunt 5:4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo 5:5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die 5:6 nam quae in deliciis est vivens mortua est 5:7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint 5:8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior 5:9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor 5:10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est 5:11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt 5:12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt 5:13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet 5:14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia 5:15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan 5:16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
5:17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 5:18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua 5:19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus 5:20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant 5:21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 5:22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi 5:23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates 5:24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur 5:25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt


Latin Vulgate - Public Domain