Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

2 Timothy 2

2:1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2:2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere 2:3 labora sicut bonus miles Christi Iesu 2:4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit 2:5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit 2:6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere 2:7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
2:8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum 2:9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum 2:10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 2:11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus 2:12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos 2:13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
2:14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium 2:15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis 2:16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem 2:17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus 2:18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
2:19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 2:20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam 2:21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
2:22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 2:23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites 2:24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 2:25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 2:26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem


Latin Vulgate - Public Domain