Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

2 Timothy 4

4:1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius 4:2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina 4:3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus 4:4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur 4:5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple 4:6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat 4:7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi 4:8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
4:9 festina venire ad me cito 4:10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam 4:11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium 4:12 Tychicum autem misi Ephesum 4:13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas 4:14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius 4:15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
4:16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur 4:17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis 4:18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen 4:19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum 4:20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti 4:21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes 4:22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen


Latin Vulgate - Public Domain