Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Ephesians 5

5:1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi 5:2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
5:3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos 5:4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio 5:5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei 5:6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae 5:7 nolite ergo effici participes eorum 5:8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate 5:9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate 5:10 probantes quid sit beneplacitum Deo 5:11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite 5:12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere 5:13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est 5:14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus 5:15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes 5:16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt 5:17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini 5:18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu 5:19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino 5:20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
5:21 subiecti invicem in timore Christi 5:22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino 5:23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 5:24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus 5:25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 5:26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata 5:28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit 5:29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam 5:30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 5:31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 5:32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia 5:33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum


Latin Vulgate - Public Domain