Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Genesis 15

15:1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
15:2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer 15:3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit 15:4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem 15:5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum 15:6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
15:7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam 15:8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam 15:9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam 15:10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit 15:11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
15:12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum 15:13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis 15:14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia 15:15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona 15:16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
15:17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas 15:18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten 15:19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos 15:20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque 15:21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos


Latin Vulgate - Public Domain