29:1 vae
Arihel
Arihel
civitas
quam
circumdedit
David
additus
est
annus
ad
annum
sollemnitates
evolutae
sunt
29:2 et
circumvallabo
Arihel
et
erit
tristis
et
maerens
et
erit
mihi
quasi
Arihel
29:3 et
circumdabo
quasi
spheram
in
circuitu
tuo
et
iaciam
contra
te
aggerem
et
munimenta
ponam
in
obsidionem
tuam
29:4 humiliaberis
de
terra
loqueris
et
de
humo
audietur
eloquium
tuum
et
erit
quasi
pythonis
de
terra
vox
tua
et
de
humo
eloquium
tuum
mussitabit
29:5 et
erit
sicut
pulvis
tenuis
multitudo
ventilantium
te
et
sicut
favilla
pertransiens
multitudo
eorum
qui
contra
te
praevaluerunt
29:6 eritque
repente
confestim
a
Domino
exercituum
visitabitur
in
tonitru
et
commotione
terrae
et
voce
magna
turbinis
et
tempestatis
et
flammae
ignis
devorantis
29:7 et
erit
sicut
somnium
visionis
nocturnae
multitudo
omnium
gentium
quae
dimicaverunt
contra
Arihel
et
omnes
qui
militaverunt
et
obsederunt
et
praevaluerunt
adversus
eam
29:8 et
sicuti
somniat
esuriens
et
comedit
cum
autem
fuerit
expertus
vacua
est
anima
eius
et
sicut
somniat
sitiens
et
bibit
et
postquam
fuerit
expergefactus
lassus
adhuc
sitit
et
anima
eius
vacua
est
sic
erit
multitudo
omnium
gentium
quae
dimicaverunt
contra
montem
Sion
29:9 obstupescite
et
admiramini
fluctuate
et
vacillate
inebriamini
et
non
a
vino
movemini
et
non
ebrietate
29:10 quoniam
miscuit
vobis
Dominus
spiritum
soporis
claudet
oculos
vestros
prophetas
et
principes
vestros
qui
vident
visiones
operiet
29:11 et
erit
vobis
visio
omnium
sicut
verba
libri
signati
quem
cum
dederint
scienti
litteras
dicent
lege
istum
et
respondebit
non
possum
signatus
est
enim
29:12 et
dabitur
liber
nescienti
litteras
diceturque
ei
lege
et
respondebit
nescio
litteras
29:13 et
dixit
Dominus
eo
quod
adpropinquat
populus
iste
ore
suo
et
labiis
suis
glorificat
me
cor
autem
eius
longe
est
a
me
et
timuerunt
me
mandato
hominum
et
doctrinis
29:14 ideo
ecce
ego
addam
ut
admirationem
faciam
populo
huic
miraculo
grandi
et
stupendo
peribit
enim
sapientia
a
sapientibus
eius
et
intellectus
prudentium
eius
abscondetur
29:15 vae
qui
profundi
estis
corde
ut
a
Domino
abscondatis
consilium
quorum
sunt
in
tenebris
opera
et
dicunt
quis
videt
nos
et
quis
novit
nos
29:16 perversa
est
haec
vestra
cogitatio
quasi
lutum
contra
figulum
cogitet
et
dicat
opus
factori
suo
non
fecisti
me
et
figmentum
dicat
fictori
suo
non
intellegis
29:17 nonne
adhuc
in
modico
et
in
brevi
convertetur
Libanus
in
Chermel
et
Chermel
in
saltum
reputabitur
29:18 et
audient
in
die
illa
surdi
verba
libri
et
de
tenebris
et
caligine
oculi
caecorum
videbunt
29:19 et
addent
mites
in
Domino
laetitiam
et
pauperes
homines
in
Sancto
Israhel
exultabunt
29:20 quoniam
defecit
qui
praevalebat
consummatus
est
inlusor
et
succisi
sunt
omnes
qui
vigilabant
super
iniquitatem
29:21 qui
peccare
faciebant
homines
in
verbo
et
arguentem
in
porta
subplantabant
et
declinaverunt
frustra
a
iusto
29:22 propter
hoc
haec
dicit
Dominus
ad
domum
Iacob
qui
redemit
Abraham
non
modo
confundetur
Iacob
nec
modo
vultus
eius
erubescet
29:23 sed
cum
viderit
filios
suos
opera
manuum
mearum
in
medio
sui
sanctificantes
nomen
meum
et
sanctificabunt
Sanctum
Iacob
et
Deum
Israhel
praedicabunt
29:24 et
scient
errantes
spiritu
intellectum
et
mussitatores
discent
legem