Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Job 19

19:1 respondens autem Iob dixit 19:2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus 19:3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me 19:4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea 19:5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis 19:6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit 19:7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
19:8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit 19:9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo 19:10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam 19:11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum 19:12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum 19:13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me 19:14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei 19:15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum 19:16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum 19:17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei 19:18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi 19:19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me 19:20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos 19:21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me 19:22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
19:23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro 19:24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice 19:25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim 19:26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum 19:27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo 19:28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum 19:29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium


Latin Vulgate - Public Domain