Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

John 7

7:1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere 7:2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia 7:3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis 7:4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo 7:5 neque enim fratres eius credebant in eum 7:6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum 7:7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt 7:8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est 7:9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea 7:10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto 7:11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille 7:12 et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas 7:13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
7:14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat 7:15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit 7:16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me 7:17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar 7:18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est 7:19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem 7:20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere 7:21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini 7:22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem 7:23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato 7:24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate 7:25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere 7:26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus 7:27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit 7:28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis 7:29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit 7:30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius 7:31 de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit 7:32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum 7:33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me 7:34 quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire 7:35 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes 7:36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
7:37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat 7:38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae 7:39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus 7:40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta 7:41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit 7:42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus 7:43 dissensio itaque facta est in turba propter eum 7:44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
7:45 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum 7:46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo 7:47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis 7:48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis 7:49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt 7:50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis 7:51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat 7:52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit 7:53 et reversi sunt unusquisque in domum suam


Latin Vulgate - Public Domain