Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Mark 15

15:1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato 15:2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis 15:3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis 15:4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant 15:5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus 15:6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent 15:7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium 15:8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis 15:9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum 15:10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes 15:11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis 15:12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum 15:13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum 15:14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
15:15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur 15:16 milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem 15:17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam 15:18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum 15:19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum 15:20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum 15:21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
15:22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus 15:23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit 15:24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret 15:25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum 15:26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum 15:27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius 15:28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est 15:29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat 15:30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce 15:31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere 15:32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
15:33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam 15:34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me 15:35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat 15:36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum 15:37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit 15:38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum 15:39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat 15:40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome 15:41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
15:42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum 15:43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 15:44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset 15:45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph 15:46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti 15:47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur


Latin Vulgate - Public Domain