Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Matthew 14

14:1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu 14:2 et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo 14:3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui 14:4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam 14:5 et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant 14:6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi 14:7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo 14:8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae 14:9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari 14:10 misitque et decollavit Iohannem in carcere 14:11 et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae 14:12 et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
14:13 quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus 14:14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum 14:15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas 14:16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare 14:17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces 14:18 qui ait eis adferte illos mihi huc 14:19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis 14:20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos 14:21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
14:22 et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas 14:23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi 14:24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus 14:25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare 14:26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt 14:27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere 14:28 respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas 14:29 at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum 14:30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac 14:31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti 14:32 et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus 14:33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
14:34 et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar 14:35 et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes 14:36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt


Latin Vulgate - Public Domain