Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Matthew 15

15:1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes 15:2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant 15:3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram 15:4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur 15:5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit 15:6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram 15:7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens 15:8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me 15:9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
15:10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite 15:11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem 15:12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt 15:13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur 15:14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt 15:15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam 15:16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis 15:17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur 15:18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem 15:19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae 15:20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
15:21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis 15:22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur 15:23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos 15:24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel 15:25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me 15:26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 15:27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 15:28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
15:29 et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi 15:30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos 15:31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel 15:32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via 15:33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam 15:34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos 15:35 et praecepit turbae ut discumberet super terram 15:36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo 15:37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas 15:38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres 15:39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan


Latin Vulgate - Public Domain