Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 3

3:1 canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui(3:2) Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me 3:2 (3:3) multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper 3:3 (3:4) tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
3:4 (3:5) voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper 3:5 (3:6) ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me 3:6 (3:7) non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus 3:7 (3:8) quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti 3:8 (3:9) Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper


Latin Vulgate - Public Domain