Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Romans 6

6:1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet 6:2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo 6:3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus 6:4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus 6:5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 6:6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato 6:7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato 6:8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo 6:9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur 6:10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo 6:11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu 6:12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius 6:13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo 6:14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia 6:15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit 6:16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam 6:17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis 6:18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae 6:19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 6:20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae 6:21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 6:22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 6:23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro


Latin Vulgate - Public Domain