Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Titus 1

1:1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est 1:2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia 1:3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei 1:4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
1:5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
1:6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos 1:7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum 1:8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem 1:9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere 1:10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt 1:11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia 1:12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri 1:13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide 1:14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate 1:15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia 1:16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi


Latin Vulgate - Public Domain