Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Chronicles 14

14:1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum 14:2 cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel 14:3 accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias 14:4 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon 14:5 Iebar et Helisu et Eliphaleth 14:6 Noga quoque et Napheg et Iaphiae 14:7 Elisama et Baliada et Eliphaleth
14:8 audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis 14:9 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim 14:10 consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua 14:11 cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 14:12 dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri 14:13 alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle 14:14 consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum 14:15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim 14:16 fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera 14:17 divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes


Latin Vulgate - Public Domain