Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


1 Chronicles 16

16:1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo 16:2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini 16:3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam 16:4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel 16:5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret 16:6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
16:7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius 16:8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius 16:9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius 16:10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum 16:11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper 16:12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius 16:13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius 16:14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 16:15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes 16:16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac 16:17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum 16:18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 16:19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius 16:20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 16:21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges 16:22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 16:23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius 16:24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius 16:25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos 16:26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit 16:27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius 16:28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium 16:29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto 16:30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem 16:31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit 16:32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt 16:33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram 16:34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 16:35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis 16:36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
16:37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas 16:38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores 16:39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon 16:40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli 16:41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 16:42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios 16:43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae


Latin Vulgate - Public Domain