Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Chronicles 18

18:1 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim 18:2 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera 18:3 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten 18:4 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi 18:5 supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum 18:6 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat 18:7 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem 18:8 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea
18:9 quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba 18:10 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer 18:11 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech 18:12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia 18:13 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat 18:14 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo 18:15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis 18:16 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba 18:17 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis


Latin Vulgate - Public Domain