Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Corinthians 14

14:1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis 14:2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria 14:3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes 14:4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat 14:5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
14:6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina 14:7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur 14:8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum 14:9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes 14:10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est 14:11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus 14:12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis 14:13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur 14:14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
14:15 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente 14:16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit 14:17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur 14:18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor 14:19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua 14:20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
14:21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus 14:22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus 14:23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis 14:24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus 14:25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
14:26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant 14:27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur 14:28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo 14:29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent 14:30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat 14:31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur 14:32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt 14:33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
14:34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit 14:35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
14:36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit 14:37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata 14:38 si quis autem ignorat ignorabitur 14:39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere 14:40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant


Latin Vulgate - Public Domain