Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 John 5

5:1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo 5:2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus 5:3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt 5:4 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra 5:5 quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
5:6 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas 5:7 quia tres sunt qui testimonium dant 5:8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt 5:9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
5:10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 5:11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 5:12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet 5:13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
5:14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos 5:15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo 5:16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget 5:17 omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
5:18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum 5:19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est 5:20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna 5:21 filioli custodite vos a simulacris


Latin Vulgate - Public Domain