Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Peter 2

2:1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones 2:2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem 2:3 si gustastis quoniam dulcis Dominus
2:4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum 2:5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum 2:6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 2:7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 2:8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt 2:9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 2:10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti 2:11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam 2:12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
2:13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti 2:14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 2:15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam 2:16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei 2:17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate 2:18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis 2:19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste 2:20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum 2:21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius 2:22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius 2:23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste 2:24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis 2:25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum


Latin Vulgate - Public Domain