31:1 Philisthim
autem
pugnabant
adversum
Israhel
et
fugerunt
viri
Israhel
ante
faciem
Philisthim
et
ceciderunt
interfecti
in
monte
Gelboe
31:2 inrueruntque
Philisthim
in
Saul
et
filios
eius
et
percusserunt
Ionathan
et
Abinadab
et
Melchisue
filios
Saul
31:3 totumque
pondus
proelii
versum
est
in
Saul
et
consecuti
sunt
eum
viri
sagittarii
et
vulneratus
est
vehementer
a
sagittariis
31:4 dixitque
Saul
ad
armigerum
suum
evagina
gladium
tuum
et
percute
me
ne
forte
veniant
incircumcisi
isti
et
interficiant
me
inludentes
mihi
et
noluit
armiger
eius
fuerat
enim
nimio
timore
perterritus
arripuit
itaque
Saul
gladium
et
inruit
super
eum
31:5 quod
cum
vidisset
armiger
eius
videlicet
quod
mortuus
esset
Saul
inruit
etiam
ipse
super
gladium
suum
et
mortuus
est
cum
eo
31:6 mortuus
est
ergo
Saul
et
tres
filii
eius
et
armiger
illius
et
universi
viri
eius
in
die
illa
pariter
31:7 videntes
autem
viri
Israhel
qui
erant
trans
vallem
et
trans
Iordanem
quod
fugissent
viri
israhelitae
et
quod
mortuus
esset
Saul
et
filii
eius
reliquerunt
civitates
suas
et
fugerunt
veneruntque
Philisthim
et
habitaverunt
ibi
31:8 facta
autem
die
altera
venerunt
Philisthim
ut
spoliarent
interfectos
et
invenerunt
Saul
et
tres
filios
eius
iacentes
in
monte
Gelboe
31:9 et
praeciderunt
caput
Saul
et
expoliaverunt
eum
armis
et
miserunt
in
terram
Philisthinorum
per
circuitum
ut
adnuntiaretur
in
templo
idolorum
et
in
populis
31:10 et
posuerunt
arma
eius
in
templo
Astharoth
corpus
vero
eius
suspenderunt
in
muro
Bethsan
31:11 quod
cum
audissent
habitatores
Iabesgalaad
quaecumque
fecerant
Philisthim
Saul
31:12 surrexerunt
omnes
viri
fortissimi
et
ambulaverunt
tota
nocte
et
tulerunt
cadaver
Saul
et
cadavera
filiorum
eius
de
muro
Bethsan
veneruntque
Iabes
et
conbuserunt
ea
ibi
31:13 et
tulerunt
ossa
eorum
et
sepelierunt
in
nemore
Iabes
et
ieiunaverunt
septem
diebus