Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


1 Thessalonians 5

5:1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis 5:2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 5:3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 5:4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 5:5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
5:6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus 5:7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt 5:8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis 5:9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum 5:10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
5:11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis 5:12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 5:13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 5:14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 5:15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
5:16 semper gaudete 5:17 sine intermissione orate 5:18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 5:19 Spiritum nolite extinguere 5:20 prophetias nolite spernere 5:21 omnia autem probate quod bonum est tenete 5:22 ab omni specie mala abstinete vos
5:23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 5:24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet 5:25 fratres orate pro nobis 5:26 salutate fratres omnes in osculo sancto 5:27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus 5:28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen


Latin Vulgate - Public Domain