19:1 reversus
est
autem
Iosaphat
rex
Iuda
domum
suam
pacifice
in
Hierusalem
19:2 cui
occurrit
Hieu
filius
Anani
videns
et
ait
ad
eum
impio
praebes
auxilium
et
his
qui
oderunt
Dominum
amicitia
iungeris
et
idcirco
iram
quidem
Domini
merebaris
19:3 sed
bona
opera
inventa
sunt
in
te
eo
quod
abstuleris
lucos
de
terra
Iuda
et
praeparaveris
cor
tuum
ut
requireres
Dominum
19:4 habitavit
ergo
Iosaphat
in
Hierusalem
rursumque
egressus
est
ad
populum
de
Bersabee
usque
ad
montem
Ephraim
et
revocavit
eos
ad
Dominum
Deum
patrum
suorum
19:5 constituitque
iudices
terrae
in
cunctis
civitatibus
Iuda
munitis
per
singula
loca
19:6 et
praecipiens
iudicibus
videte
ait
quid
faciatis
non
enim
hominis
exercetis
iudicium
sed
Domini
et
quodcumque
iudicaveritis
in
vos
redundabit
19:7 sit
timor
Domini
vobiscum
et
cum
diligentia
cuncta
facite
non
est
enim
apud
Dominum
Deum
nostrum
iniquitas
nec
personarum
acceptio
nec
cupido
munerum
19:8 in
Hierusalem
quoque
constituit
Iosaphat
Levitas
et
sacerdotes
et
principes
familiarum
ex
Israhel
ut
iudicium
et
causam
Domini
iudicarent
habitatoribus
eius
19:9 praecepitque
eis
dicens
sic
agetis
in
timore
Dei
fideliter
et
corde
perfecto
19:10 omnem
causam
quae
venerit
ad
vos
fratrum
vestrorum
qui
habitant
in
urbibus
suis
inter
cognationem
et
cognationem
ubicumque
quaestio
est
de
lege
de
mandato
de
caerimoniis
de
iustificationibus
ostendite
eis
ut
non
peccent
in
Dominum
et
ne
veniat
ira
super
vos
et
super
fratres
vestros
sic
ergo
agetis
et
non
peccabitis
19:11 Amarias
autem
sacerdos
et
pontifex
vester
in
his
quae
ad
Dominum
pertinent
praesidebit
porro
Zabadias
filius
Ismahel
qui
est
dux
in
domo
Iuda
super
ea
opera
erit
quae
ad
regis
officium
pertinent
habetisque
magistros
Levitas
coram
vobis
confortamini
et
agite
diligenter
et
erit
Dominus
cum
bonis