Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

2 Chronicles 27

27:1 viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc 27:2 fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat 27:3 ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit 27:4 urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres 27:5 ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio 27:6 corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo 27:7 reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda 27:8 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem 27:9 dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo


Latin Vulgate - Public Domain