Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

2 Corinthians 4

4:1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus 4:2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 4:3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 4:4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 4:5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum 4:6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu 4:7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
4:8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 4:9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus 4:10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur 4:11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali 4:12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis 4:13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur 4:14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum 4:15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei 4:16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem 4:17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis 4:18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt


Latin Vulgate - Public Domain