Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Acts 11

11:1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei 11:2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione 11:3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis 11:4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens 11:5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me 11:6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli 11:7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca 11:8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum 11:9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris 11:10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum 11:11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me 11:12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri 11:13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus 11:14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua 11:15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio 11:16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto 11:17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum 11:18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
11:19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis 11:20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum 11:21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum 11:22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam 11:23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino 11:24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino 11:25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam 11:26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
11:27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam 11:28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio 11:29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus 11:30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli


Latin Vulgate - Public Domain