Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Acts 27

27:1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae 27:2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense 27:3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere 27:4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii 27:5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae 27:6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam 27:7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem 27:8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa 27:9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus 27:10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio 27:11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
27:12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum 27:13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam 27:14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo 27:15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur 27:16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham 27:17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur 27:18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt 27:19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt 27:20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
27:21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam 27:22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis 27:23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio 27:24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum 27:25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi 27:26 in insulam autem quandam oportet nos devenire 27:27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem 27:28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim 27:29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri 27:30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere 27:31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis 27:32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere 27:33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes 27:34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit 27:35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare 27:36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum 27:37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex 27:38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare 27:39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem 27:40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus 27:41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris 27:42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret 27:43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire 27:44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram


Latin Vulgate - Public Domain