6:1 in
diebus
autem
illis
crescente
numero
discipulorum
factus
est
murmur
Graecorum
adversus
Hebraeos
eo
quod
dispicerentur
in
ministerio
cotidiano
viduae
eorum
6:2 convocantes
autem
duodecim
multitudinem
discipulorum
dixerunt
non
est
aequum
nos
derelinquere
verbum
Dei
et
ministrare
mensis
6:3 considerate
ergo
fratres
viros
ex
vobis
boni
testimonii
septem
plenos
Spiritu
et
sapientia
quos
constituamus
super
hoc
opus
6:4 nos
vero
orationi
et
ministerio
verbi
instantes
erimus
6:5 et
placuit
sermo
coram
omni
multitudine
et
elegerunt
Stephanum
virum
plenum
fide
et
Spiritu
Sancto
et
Philippum
et
Prochorum
et
Nicanorem
et
Timonem
et
Parmenam
et
Nicolaum
advenam
Antiochenum
6:6 hos
statuerunt
ante
conspectum
apostolorum
et
orantes
inposuerunt
eis
manus
6:7 et
verbum
Dei
crescebat
et
multiplicabatur
numerus
discipulorum
in
Hierusalem
valde
multa
etiam
turba
sacerdotum
oboediebat
fidei
6:8 Stephanus
autem
plenus
gratia
et
fortitudine
faciebat
prodigia
et
signa
magna
in
populo
6:9 surrexerunt
autem
quidam
de
synagoga
quae
appellatur
Libertinorum
et
Cyrenensium
et
Alexandrinorum
et
eorum
qui
erant
a
Cilicia
et
Asia
disputantes
cum
Stephano
6:10 et
non
poterant
resistere
sapientiae
et
Spiritui
quo
loquebatur
6:11 tunc
submiserunt
viros
qui
dicerent
se
audisse
eum
dicentem
verba
blasphemiae
in
Mosen
et
Deum
6:12 commoverunt
itaque
plebem
et
seniores
et
scribas
et
concurrentes
rapuerunt
eum
et
adduxerunt
in
concilium
6:13 et
statuerunt
testes
falsos
dicentes
homo
iste
non
cessat
loqui
verba
adversus
locum
sanctum
et
legem
6:14 audivimus
enim
eum
dicentem
quoniam
Iesus
Nazarenus
hic
destruet
locum
istum
et
mutabit
traditiones
quas
tradidit
nobis
Moses
6:15 et
intuentes
eum
omnes
qui
sedebant
in
concilio
viderunt
faciem
eius
tamquam
faciem
angeli