27:1 praecepit
autem
Moses
et
seniores
Israhel
populo
dicentes
custodite
omne
mandatum
quod
praecipio
vobis
hodie
27:2 cumque
transieritis
Iordanem
in
terram
quam
Dominus
Deus
tuus
dabit
tibi
eriges
ingentes
lapides
et
calce
levigabis
eos
27:3 ut
possis
in
eis
scribere
omnia
verba
legis
huius
Iordane
transmisso
ut
introeas
terram
quam
Dominus
Deus
tuus
dabit
tibi
terram
lacte
et
melle
manantem
sicut
iuravit
patribus
tuis
27:4 quando
ergo
transieritis
Iordanem
erige
lapides
quos
ego
hodie
praecipio
vobis
in
monte
Hebal
et
levigabis
calce
27:5 et
aedificabis
ibi
altare
Domino
Deo
tuo
de
lapidibus
quos
ferrum
non
tetigit
27:6 et
de
saxis
informibus
et
inpolitis
et
offeres
super
eo
holocausta
Domino
Deo
tuo
27:7 et
immolabis
hostias
pacificas
comedesque
ibi
et
epulaberis
coram
Domino
Deo
tuo
27:8 et
scribes
super
lapides
omnia
verba
legis
huius
plane
et
lucide
27:9 dixeruntque
Moses
et
sacerdotes
levitici
generis
ad
omnem
Israhelem
adtende
et
audi
Israhel
hodie
factus
es
populus
Domini
Dei
tui
27:10 audies
vocem
eius
et
facies
mandata
atque
iustitias
quas
ego
praecipio
tibi
27:11 praecepitque
Moses
populo
in
die
illo
dicens
27:12 hii
stabunt
ad
benedicendum
Domino
super
montem
Garizim
Iordane
transmisso
Symeon
Levi
Iudas
Isachar
Ioseph
et
Beniamin
27:13 et
e
regione
isti
stabunt
ad
maledicendum
in
monte
Hebal
Ruben
Gad
et
Aser
Zabulon
Dan
et
Nepthalim
27:14 et
pronuntiabunt
Levitae
dicentque
ad
omnes
viros
Israhel
excelsa
voce
27:15 maledictus
homo
qui
facit
sculptile
et
conflatile
abominationem
Domini
opus
manuum
artificum
ponetque
illud
in
abscondito
et
respondebit
omnis
populus
et
dicet
amen
27:16 maledictus
qui
non
honorat
patrem
suum
et
matrem
et
dicet
omnis
populus
amen
27:17 maledictus
qui
transfert
terminos
proximi
sui
et
dicet
omnis
populus
amen
27:18 maledictus
qui
errare
facit
caecum
in
itinere
et
dicet
omnis
populus
amen
27:19 maledictus
qui
pervertit
iudicium
advenae
pupilli
et
viduae
et
dicet
omnis
populus
amen
27:20 maledictus
qui
dormit
cum
uxore
patris
sui
et
revelat
operimentum
lectuli
eius
et
dicet
omnis
populus
amen
27:21 maledictus
qui
dormit
cum
omni
iumento
et
dicet
omnis
populus
amen
27:22 maledictus
qui
dormit
cum
sorore
sua
filia
patris
sui
sive
matris
suae
et
dicet
omnis
populus
amen
27:23 maledictus
qui
dormit
cum
socru
sua
et
dicet
omnis
populus
amen
27:24 maledictus
qui
clam
percusserit
proximum
suum
et
dicet
omnis
populus
amen
27:25 maledictus
qui
accipit
munera
ut
percutiat
animam
sanguinis
innocentis
et
dicet
omnis
populus
amen
27:26 maledictus
qui
non
permanet
in
sermonibus
legis
huius
nec
eos
opere
perficit
et
dicet
omnis
populus
amen