8:1 omne
mandatum
quod
ego
praecipio
tibi
hodie
cave
diligenter
ut
facias
ut
possitis
vivere
et
multiplicemini
ingressique
possideatis
terram
pro
qua
iuravit
Dominus
patribus
vestris
8:2 et
recordaberis
cuncti
itineris
per
quod
adduxit
te
Dominus
Deus
tuus
quadraginta
annis
per
desertum
ut
adfligeret
te
atque
temptaret
et
nota
fierent
quae
in
tuo
animo
versabantur
utrum
custodires
mandata
illius
an
non
8:3 adflixit
te
penuria
et
dedit
tibi
cibum
manna
quem
ignorabas
tu
et
patres
tui
ut
ostenderet
tibi
quod
non
in
solo
pane
vivat
homo
sed
in
omni
verbo
quod
egreditur
ex
ore
Domini
8:4 vestimentum
tuum
quo
operiebaris
nequaquam
vetustate
defecit
et
pes
tuus
non
est
subtritus
en
quadragesimus
annus
est
8:5 ut
recogites
in
corde
tuo
quia
sicut
erudit
homo
filium
suum
sic
Dominus
Deus
tuus
erudivit
te
8:6 ut
custodias
mandata
Domini
Dei
tui
et
ambules
in
viis
eius
et
timeas
eum
8:7 Dominus
enim
Deus
tuus
introducet
te
in
terram
bonam
terram
rivorum
aquarumque
et
fontium
in
cuius
campis
et
montibus
erumpunt
fluviorum
abyssi
8:8 terram
frumenti
hordei
vinearum
in
qua
ficus
et
mala
granata
et
oliveta
nascuntur
terram
olei
ac
mellis
8:9 ubi
absque
ulla
penuria
comedes
panem
tuum
et
rerum
omnium
abundantia
perfrueris
cuius
lapides
ferrum
sunt
et
de
montibus
eius
aeris
metalla
fodiuntur
8:10 ut
cum
comederis
et
satiatus
fueris
benedicas
Domino
Deo
tuo
pro
terra
optima
quam
dedit
tibi
8:11 observa
et
cave
nequando
obliviscaris
Domini
Dei
tui
et
neglegas
mandata
eius
atque
iudicia
et
caerimonias
quas
ego
praecipio
tibi
hodie
8:12 ne
postquam
comederis
et
satiatus
domos
pulchras
aedificaveris
et
habitaveris
in
eis
8:13 habuerisque
armenta
et
ovium
greges
argenti
et
auri
cunctarumque
rerum
copiam
8:14 elevetur
cor
tuum
et
non
reminiscaris
Domini
Dei
tui
qui
eduxit
te
de
terra
Aegypti
de
domo
servitutis
8:15 et
ductor
tuus
fuit
in
solitudine
magna
atque
terribili
in
qua
erat
serpens
flatu
adurens
et
scorpio
ac
dipsas
et
nullae
omnino
aquae
qui
eduxit
rivos
de
petra
durissima
8:16 et
cibavit
te
manna
in
solitudine
quod
nescierunt
patres
tui
et
postquam
adflixit
ac
probavit
ad
extremum
misertus
est
tui
8:17 ne
diceres
in
corde
tuo
fortitudo
mea
et
robur
manus
meae
haec
mihi
omnia
praestiterunt
8:18 sed
recorderis
Domini
Dei
tui
quod
ipse
tibi
vires
praebuerit
ut
impleret
pactum
suum
super
quo
iuravit
patribus
tuis
sicut
praesens
indicat
dies
8:19 sin
autem
oblitus
Domini
Dei
tui
secutus
fueris
alienos
deos
coluerisque
illos
et
adoraveris
ecce
nunc
praedico
tibi
quod
omnino
dispereas
8:20 sicut
gentes
quas
delevit
Dominus
in
introitu
tuo
ita
et
vos
peribitis
si
inoboedientes
fueritis
voci
Domini
Dei
vestri