Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Ecclesiastes 1

1:1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem 1:2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas 1:3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
1:4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat 1:5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens 1:6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur 1:7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant 1:8 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
1:9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est 1:10 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos 1:11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
1:12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem 1:13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea 1:14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus 1:15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus 1:16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit 1:17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus 1:18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem


Latin Vulgate - Public Domain