Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Ephesians 2

2:1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 2:2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 2:3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
2:4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 2:5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati 2:6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu 2:7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu 2:8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 2:9 non ex operibus ut ne quis glorietur 2:10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
2:11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta 2:12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo 2:13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
2:14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua 2:15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem 2:16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso 2:17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope 2:18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem 2:19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei 2:20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 2:21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 2:22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu


Latin Vulgate - Public Domain