6:1 noctem
illam
rex
duxit
insomnem
iussitque
adferri
sibi
historias
et
annales
priorum
temporum
qui
cum
illo
praesente
legerentur
6:2 ventum
est
ad
eum
locum
ubi
scriptum
erat
quomodo
nuntiasset
Mardocheus
insidias
Bagathan
et
Thares
eunuchorum
regem
Asuerum
iugulare
cupientium
6:3 quod
cum
rex
audisset
ait
quid
pro
hac
fide
honoris
ac
praemii
Mardocheus
consecutus
est
dixeruntque
ei
servi
illius
ac
ministri
nihil
omnino
mercedis
accepit
6:4 statimque
rex
quis
est
inquit
in
atrio
Aman
quippe
interius
atrium
domus
regiae
intraverat
ut
suggereret
regi
et
iuberet
Mardocheum
adfigi
patibulo
quod
ei
fuerat
praeparatum
6:5 responderunt
pueri
Aman
stat
in
atrio
dixitque
rex
ingrediatur
6:6 cumque
esset
ingressus
ait
illi
quid
debet
fieri
viro
quem
rex
honorare
desiderat
cogitans
Aman
in
corde
suo
et
reputans
quod
nullum
alium
rex
nisi
se
vellet
honorare
6:7 respondit
homo
quem
rex
honorare
cupit
6:8 debet
indui
vestibus
regiis
et
inponi
super
equum
qui
de
sella
regis
est
et
accipere
regium
diadema
super
caput
suum
6:9 et
primus
de
regis
principibus
ac
tyrannis
teneat
equum
eius
et
per
plateam
civitatis
incedens
clamet
ac
dicat
sic
honorabitur
quemcumque
rex
voluerit
honorare
6:10 dixitque
ei
rex
festina
et
sumpta
stola
et
equo
fac
ita
ut
locutus
es
Mardocheo
Iudaeo
qui
sedet
ante
fores
palatii
cave
ne
quicquam
de
his
quae
locutus
es
praetermittas
6:11 tulit
itaque
Aman
stolam
et
equum
indutumque
Mardocheum
in
platea
civitatis
et
inpositum
equo
praecedebat
atque
clamabat
hoc
honore
condignus
est
quemcumque
rex
voluerit
honorare
6:12 reversus
est
Mardocheus
ad
ianuam
palatii
et
Aman
festinavit
ire
in
domum
suam
lugens
et
operto
capite
6:13 narravitque
Zares
uxori
suae
et
amicis
omnia
quae
evenissent
sibi
cui
responderunt
sapientes
quos
habebat
in
consilio
et
uxor
eius
si
de
semine
Iudaeorum
est
Mardocheus
ante
quem
cadere
coepisti
non
poteris
ei
resistere
sed
cades
in
conspectu
eius
6:14 adhuc
illis
loquentibus
venerunt
eunuchi
regis
et
cito
eum
ad
convivium
quod
regina
paraverat
pergere
conpulerunt