Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Exodus 1

1:1 haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt 1:2 Ruben Symeon Levi Iuda 1:3 Isachar Zabulon et Beniamin 1:4 Dan et Nepthalim Gad et Aser 1:5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat 1:6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa 1:7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
1:8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph 1:9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis 1:10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra 1:11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses 1:12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant 1:13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis 1:14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
1:15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua 1:16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate 1:17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares 1:18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis 1:19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt 1:20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis 1:21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos 1:22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate


Latin Vulgate - Public Domain