24:1 Mosi
quoque
dixit
ascende
ad
Dominum
tu
et
Aaron
Nadab
et
Abiu
et
septuaginta
senes
ex
Israhel
et
adorabitis
procul
24:2 solusque
Moses
ascendet
ad
Dominum
et
illi
non
adpropinquabunt
nec
populus
ascendet
cum
eo
24:3 venit
ergo
Moses
et
narravit
plebi
omnia
verba
Domini
atque
iudicia
responditque
cunctus
populus
una
voce
omnia
verba
Domini
quae
locutus
est
faciemus
24:4 scripsit
autem
Moses
universos
sermones
Domini
et
mane
consurgens
aedificavit
altare
ad
radices
montis
et
duodecim
titulos
per
duodecim
tribus
Israhel
24:5 misitque
iuvenes
de
filiis
Israhel
et
obtulerunt
holocausta
immolaveruntque
victimas
pacificas
Domino
vitulos
24:6 tulit
itaque
Moses
dimidiam
partem
sanguinis
et
misit
in
crateras
partem
autem
residuam
fudit
super
altare
24:7 adsumensque
volumen
foederis
legit
audiente
populo
qui
dixerunt
omnia
quae
locutus
est
Dominus
faciemus
et
erimus
oboedientes
24:8 ille
vero
sumptum
sanguinem
respersit
in
populum
et
ait
hic
est
sanguis
foederis
quod
pepigit
Dominus
vobiscum
super
cunctis
sermonibus
his
24:9 ascenderuntque
Moses
et
Aaron
Nadab
et
Abiu
et
septuaginta
de
senioribus
Israhel
24:10 et
viderunt
Deum
Israhel
sub
pedibus
eius
quasi
opus
lapidis
sapphirini
et
quasi
caelum
cum
serenum
est
24:11 nec
super
eos
qui
procul
recesserant
de
filiis
Israhel
misit
manum
suam
videruntque
Deum
et
comederunt
ac
biberunt
24:12 dixit
autem
Dominus
ad
Mosen
ascende
ad
me
in
montem
et
esto
ibi
daboque
tibi
tabulas
lapideas
et
legem
ac
mandata
quae
scripsi
ut
doceas
eos
24:13 surrexerunt
Moses
et
Iosue
minister
eius
ascendensque
Moses
in
montem
Dei
24:14 senioribus
ait
expectate
hic
donec
revertamur
ad
vos
habetis
Aaron
et
Hur
vobiscum
si
quid
natum
fuerit
quaestionis
referetis
ad
eos
24:15 cumque
ascendisset
Moses
operuit
nubes
montem
24:16 et
habitavit
gloria
Domini
super
Sinai
tegens
illum
nube
sex
diebus
septimo
autem
die
vocavit
eum
de
medio
caliginis
24:17 erat
autem
species
gloriae
Domini
quasi
ignis
ardens
super
verticem
montis
in
conspectu
filiorum
Israhel
24:18 ingressusque
Moses
medium
nebulae
ascendit
in
montem
et
fuit
ibi
quadraginta
diebus
et
quadraginta
noctibus