36:1 fecit
ergo
Beselehel
et
Hooliab
et
omnis
vir
sapiens
quibus
dedit
Dominus
sapientiam
et
intellectum
ut
scirent
fabre
operari
quae
in
usus
sanctuarii
necessaria
sunt
et
quae
praecepit
Dominus
36:2 cumque
vocasset
eos
Moses
et
omnem
eruditum
virum
cui
dederat
Deus
sapientiam
et
qui
sponte
sua
obtulerant
se
ad
faciendum
opus
36:3 tradidit
eis
universa
donaria
filiorum
Israhel
qui
cum
instarent
operi
cotidie
mane
vota
populus
offerebat
36:4 unde
artifices
venire
conpulsi
36:5 dixerunt
Mosi
plus
offert
populus
quam
necessarium
est
36:6 iussit
ergo
Moses
praeconis
voce
cantari
nec
vir
nec
mulier
quicquam
ultra
offerat
in
opere
sanctuarii
sicque
cessatum
est
a
muneribus
offerendis
36:7 eo
quod
oblata
sufficerent
et
superabundarent
36:8 feceruntque
omnes
corde
sapientes
ad
explendum
opus
tabernaculi
cortinas
decem
de
bysso
retorta
et
hyacintho
et
purpura
coccoque
bis
tincto
opere
vario
et
arte
polymita
36:9 quarum
una
habebat
in
longitudine
viginti
octo
cubitos
et
in
latitudine
quattuor
una
mensura
erat
omnium
cortinarum
36:10 coniunxitque
cortinas
quinque
alteram
alteri
et
alias
quinque
sibi
invicem
copulavit
36:11 fecit
et
ansas
hyacinthinas
in
ora
cortinae
unius
ex
utroque
latere
et
in
ora
cortinae
alterius
similiter
36:12 ut
contra
se
invicem
venirent
ansae
et
mutuo
iungerentur
36:13 unde
et
quinquaginta
fudit
circulos
aureos
qui
morderent
cortinarum
ansas
et
fieret
unum
tabernaculum
36:14 fecit
et
saga
undecim
de
pilis
caprarum
ad
operiendum
tectum
tabernaculi
36:15 unum
sagum
habebat
in
longitudine
cubitos
triginta
et
in
latitudine
cubitos
quattuor
unius
mensurae
erant
omnia
saga
36:16 quorum
quinque
iunxit
seorsum
et
sex
alia
separatim
36:17 fecitque
ansas
quinquaginta
in
ora
sagi
unius
et
quinquaginta
in
ora
sagi
alterius
ut
sibi
invicem
iungerentur
36:18 et
fibulas
aeneas
quinquaginta
quibus
necteretur
tectum
et
unum
pallium
ex
omnibus
sagis
fieret
36:19 fecit
et
opertorium
tabernaculi
de
pellibus
arietum
rubricatis
aliudque
desuper
velamentum
de
pellibus
ianthinis
36:20 fecit
et
tabulas
tabernaculi
de
lignis
setthim
stantes
36:21 decem
cubitorum
erat
longitudo
tabulae
unius
et
unum
ac
semis
cubitum
latitudo
retinebat
36:22 binae
incastraturae
erant
per
singulas
tabulas
ut
altera
alteri
iungeretur
sic
fecit
in
omnibus
tabulis
tabernaculi
36:23 e
quibus
viginti
ad
plagam
meridianam
erant
contra
austrum
36:24 cum
quadraginta
basibus
argenteis
duae
bases
sub
una
tabula
ponebantur
ex
utraque
angulorum
parte
ubi
incastraturae
laterum
in
angulis
terminantur
36:25 ad
plagam
quoque
tabernaculi
quae
respicit
ad
aquilonem
fecit
viginti
tabulas
36:26 cum
quadraginta
argenteis
basibus
duas
bases
per
singulas
tabulas
36:27 contra
occidentem
vero
id
est
ad
eam
partem
tabernaculi
quae
mare
respicit
fecit
sex
tabulas
36:28 et
duas
alias
per
singulos
angulos
tabernaculi
retro
36:29 quae
iunctae
erant
deorsum
usque
sursum
et
in
unam
conpagem
pariter
ferebantur
ita
fecit
ex
utraque
parte
per
angulos
36:30 ut
octo
essent
simul
tabulae
et
haberent
bases
argenteas
sedecim
binas
scilicet
bases
sub
singulis
tabulis
36:31 fecit
et
vectes
de
lignis
setthim
quinque
ad
continendas
tabulas
unius
lateris
tabernaculi
36:32 et
quinque
alios
ad
alterius
lateris
tabulas
coaptandas
et
extra
hos
quinque
alios
vectes
ad
occidentalem
plagam
tabernaculi
contra
mare
36:33 fecit
quoque
vectem
alium
qui
per
medias
tabulas
ab
angulo
usque
ad
angulum
perveniret
36:34 ipsa
autem
tabulata
deauravit
et
circulos
eorum
fecit
aureos
per
quos
vectes
induci
possint
quos
et
ipsos
aureis
lamminis
operuit
36:35 fecit
et
velum
de
hyacintho
purpura
vermiculo
ac
bysso
retorta
opere
polymitario
varium
atque
distinctum
36:36 et
quattuor
columnas
de
lignis
setthim
quas
cum
capitibus
deauravit
fusis
basibus
earum
argenteis
36:37 fecit
et
tentorium
in
introitu
tabernaculi
ex
hyacintho
purpura
vermiculo
byssoque
retorta
opere
plumarii
36:38 et
columnas
quinque
cum
capitibus
suis
quas
operuit
auro
basesque
earum
fudit
aeneas