19:1 et
tu
adsume
planctum
super
principes
Israhel
19:2 et
dices
quare
mater
tua
leaena
inter
leones
cubavit
in
medio
leunculorum
enutrivit
catulos
suos
19:3 et
eduxit
unum
de
leunculis
suis
leo
factus
est
et
didicit
capere
praedam
hominemque
comedere
19:4 et
audierunt
de
eo
gentes
et
non
absque
vulneribus
suis
ceperunt
eum
et
adduxerunt
eum
in
catenis
in
terram
Aegypti
19:5 quae
cum
vidisset
quoniam
infirmata
est
et
periit
expectatio
eius
tulit
unum
de
leunculis
suis
leonem
constituit
eum
19:6 qui
incedebat
inter
leones
et
factus
est
leo
didicit
praedam
capere
et
homines
devorare
19:7 didicit
viduas
facere
et
civitates
eorum
in
desertum
adducere
et
desolata
est
terra
et
plenitudo
eius
a
voce
rugitus
illius
19:8 et
convenerunt
adversum
eum
gentes
undique
de
provinciis
et
expanderunt
super
eum
rete
suum
in
vulneribus
earum
captus
est
19:9 et
miserunt
eum
in
caveam
in
catenis
adduxerunt
eum
ad
regem
Babylonis
miseruntque
eum
in
carcerem
ne
audiretur
vox
eius
ultra
super
montes
Israhel
19:10 mater
tua
quasi
vinea
in
sanguine
tuo
super
aquam
plantata
fructus
eius
et
frondes
eius
creverunt
ex
aquis
multis
19:11 et
factae
sunt
ei
virgae
solidae
in
sceptra
dominantium
et
exaltata
est
statura
eius
inter
frondes
et
vidit
altitudinem
suam
in
multitudine
palmitum
suorum
19:12 et
evulsa
est
in
ira
in
terramque
proiecta
et
ventus
urens
siccavit
fructum
eius
marcuerunt
et
arefactae
sunt
virgae
roboris
eius
ignis
comedit
eam
19:13 et
nunc
transplantata
est
in
desertum
in
terra
invia
et
sitienti
19:14 et
egressus
est
ignis
de
virga
ramorum
eius
qui
fructum
eius
comedit
et
non
fuit
in
ea
virga
fortis
sceptrum
dominantium
planctus
est
et
erit
in
planctum