Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Ezra 10

10:1 sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu 10:2 et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc 10:3 percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat 10:4 surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac 10:5 surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt
10:6 et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant 10:7 et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem 10:8 et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis 10:9 convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis 10:10 et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel 10:11 et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis 10:12 et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat 10:13 verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto 10:14 constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc
10:15 igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos 10:16 feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem 10:17 et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi 10:18 et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia 10:19 et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent 10:20 et de filiis Emmer Anani et Zebedia 10:21 et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias 10:22 et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa 10:23 et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer 10:24 et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri 10:25 et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea 10:26 et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia 10:27 et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza 10:28 et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai 10:29 et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth 10:30 et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse 10:31 et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon 10:32 Beniamin Maloch Samarias 10:33 de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei 10:34 de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel 10:35 Baneas et Badaias Cheiliau 10:36 Vannia Marimuth et Eliasib 10:37 Matthanias Mathanai et Iasi 10:38 et Bani et Bennui Semei 10:39 et Salmias et Nathan et Adaias 10:40 Mechnedabai Sisai Sarai 10:41 Ezrel et Selemau Semeria 10:42 Sellum Amaria Ioseph 10:43 de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia 10:44 omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios


Latin Vulgate - Public Domain