Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Galatians 1

1:1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis 1:2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae 1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo 1:4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri 1:5 cui est gloria in saecula saeculorum amen
1:6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium 1:7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi 1:8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit 1:9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
1:10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem 1:11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem 1:12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi 1:13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam 1:14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum 1:15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam 1:16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini 1:17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum 1:18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim 1:19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini 1:20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior 1:21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae 1:22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo 1:23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat 1:24 et in me clarificabant Deum


Latin Vulgate - Public Domain