Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Galatians 6

6:1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris 6:2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi 6:3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit 6:4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero 6:5 unusquisque enim onus suum portabit 6:6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis 6:7 nolite errare Deus non inridetur 6:8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam 6:9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes 6:10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
6:11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu 6:12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur 6:13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur 6:14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo 6:15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura 6:16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei 6:17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto 6:18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen


Latin Vulgate - Public Domain