Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Genesis 10

10:1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium 10:2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras 10:3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 10:4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 10:5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
10:6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan 10:7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan 10:8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra 10:9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino 10:10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar 10:11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale 10:12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna 10:13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim 10:14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
10:15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 10:16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 10:17 Eveum et Araceum Sineum 10:18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 10:19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa 10:20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
10:21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore 10:22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram 10:23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes 10:24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber 10:25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan 10:26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare 10:27 et Aduram et Uzal Decla 10:28 et Ebal et Abimahel Saba 10:29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 10:30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem 10:31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis 10:32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium


Latin Vulgate - Public Domain