11:1 erat
autem
terra
labii
unius
et
sermonum
eorundem
11:2 cumque
proficiscerentur
de
oriente
invenerunt
campum
in
terra
Sennaar
et
habitaverunt
in
eo
11:3 dixitque
alter
ad
proximum
suum
venite
faciamus
lateres
et
coquamus
eos
igni
habueruntque
lateres
pro
saxis
et
bitumen
pro
cemento
11:4 et
dixerunt
venite
faciamus
nobis
civitatem
et
turrem
cuius
culmen
pertingat
ad
caelum
et
celebremus
nomen
nostrum
antequam
dividamur
in
universas
terras
11:5 descendit
autem
Dominus
ut
videret
civitatem
et
turrem
quam
aedificabant
filii
Adam
11:6 et
dixit
ecce
unus
est
populus
et
unum
labium
omnibus
coeperuntque
hoc
facere
nec
desistent
a
cogitationibus
suis
donec
eas
opere
conpleant
11:7 venite
igitur
descendamus
et
confundamus
ibi
linguam
eorum
ut
non
audiat
unusquisque
vocem
proximi
sui
11:8 atque
ita
divisit
eos
Dominus
ex
illo
loco
in
universas
terras
et
cessaverunt
aedificare
civitatem
11:9 et
idcirco
vocatum
est
nomen
eius
Babel
quia
ibi
confusum
est
labium
universae
terrae
et
inde
dispersit
eos
Dominus
super
faciem
cunctarum
regionum
11:10 hae
generationes
Sem
Sem
centum
erat
annorum
quando
genuit
Arfaxad
biennio
post
diluvium
11:11 vixitque
Sem
postquam
genuit
Arfaxad
quingentos
annos
et
genuit
filios
et
filias
11:12 porro
Arfaxad
vixit
triginta
quinque
annos
et
genuit
Sale
11:13 vixitque
Arfaxad
postquam
genuit
Sale
trecentis
tribus
annis
et
genuit
filios
et
filias
11:14 Sale
quoque
vixit
triginta
annis
et
genuit
Eber
11:15 vixitque
Sale
postquam
genuit
Eber
quadringentis
tribus
annis
et
genuit
filios
et
filias
11:16 vixit
autem
Eber
triginta
quattuor
annis
et
genuit
Faleg
11:17 et
vixit
Eber
postquam
genuit
Faleg
quadringentis
triginta
annis
et
genuit
filios
et
filias
11:18 vixit
quoque
Faleg
triginta
annis
et
genuit
Reu
11:19 vixitque
Faleg
postquam
genuit
Reu
ducentis
novem
annis
et
genuit
filios
et
filias
11:20 vixit
autem
Reu
triginta
duobus
annis
et
genuit
Sarug
11:21 vixitque
Reu
postquam
genuit
Sarug
ducentis
septem
annis
et
genuit
filios
et
filias
11:22 vixit
vero
Sarug
triginta
annis
et
genuit
Nahor
11:23 vixitque
Sarug
postquam
genuit
Nahor
ducentos
annos
et
genuit
filios
et
filias
11:24 vixit
autem
Nahor
viginti
novem
annis
et
genuit
Thare
11:25 vixitque
Nahor
postquam
genuit
Thare
centum
decem
et
novem
annos
et
genuit
filios
et
filias
11:26 vixitque
Thare
septuaginta
annis
et
genuit
Abram
et
Nahor
et
Aran
11:27 hae
sunt
autem
generationes
Thare
Thare
genuit
Abram
et
Nahor
et
Aran
porro
Aran
genuit
Loth
11:28 mortuusque
est
Aran
ante
Thare
patrem
suum
in
terra
nativitatis
suae
in
Ur
Chaldeorum
11:29 duxerunt
autem
Abram
et
Nahor
uxores
nomen
autem
uxoris
Abram
Sarai
et
nomen
uxoris
Nahor
Melcha
filia
Aran
patris
Melchae
et
patris
Ieschae
11:30 erat
autem
Sarai
sterilis
nec
habebat
liberos
11:31 tulit
itaque
Thare
Abram
filium
suum
et
Loth
filium
Aran
filium
filii
sui
et
Sarai
nurum
suam
uxorem
Abram
filii
sui
et
eduxit
eos
de
Ur
Chaldeorum
ut
irent
in
terram
Chanaan
veneruntque
usque
Haran
et
habitaverunt
ibi
11:32 et
facti
sunt
dies
Thare
ducentorum
quinque
annorum
et
mortuus
est
in
Haran